- CHIMAERA
- I.CHIMAERAmcns Lyciae ignivomus, in cuius cacumine leones habitant: in medio autem, ubi pacuis abundat, caprae; in radicibus autem serpentes. Hinc factus fabulae locus, Chimaeram monstrum esse, quod flammas evomat, caput et pectus leonis habens, veutrem caprae, et caudam draconis. Lucretius, l. 5. v. 903.Quî fieri potuit, triplici cum corpore ut unaPrima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera,Ore foras acrem efflaret de corpore flammam?Idem, l. 2. v. 704.Tum flammam tetro spirantes ore Chimaeras.Ovid. l. 9. Met. v. 646.Quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,Pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.Et quoniam Bellerephon Glauci fil. montem hunc habitabilem reddidit, Chimaeram fingitur occidisse. Haec fere Servius in illud Virg. Aen. l. 6. v. 288.Flammisque armata Chimaera.Ignem eius accendi aquâ, exstingui vero terrâ aut faenô Cresias tradit. Plin. l. 2. c. 106. Finxerunt filiam fuisie Typhonis. Hesiodus ex Hydra natam affirmat, Theogon. v. 319.Η῾ δὲ χίμαιραν ἔτικτε πνέουσαν ἀμαιμάκετον πῦρ,Δεινην´ τε μεγάλην τε, ποδώκεατε, κρατερην´ τε,Τῆς δ᾿ ἦν τρεῖς κεφαλαί. μία μὲν χαροποῖο λέοντος,Η῾ δὲ χιμαίρης, ἡδ᾿ ὄφιος κρατεροῖο δράκοντος,Πρόςθε λεὼν, ὄπιθεν δὲ δράκων, μέςςη δὲ χίμαιρα,Δεινὸν ἀποπνείουσα πυρὸς μένος αἰθομένσιο.Τρισωματος appellatur ab Euripide, in Ione. Etab Horat. l. 1. Carm. Od. 27. v. ult. Triformis:Vix illigatum te triformiPegasus expediet Chimaerae.Idem, l. 2. Carm. Od. 17. v. 13.Me nec Chimaerae spiritus igneae.Et l. 4. Carm. Od. 2. v. 16.----. Ceeidit tremendaeFlamma Chimaerae.Tibull. l. 3. El. 4. v. 85.Nam te nec vasti genuerunt aequora Ponti,Nec flammam volvens ore Chimaera fero.Hinc Chimaereus adiectivum. Virgil. in CuliceAlma Chimaereô Xanthus perfusa liquore.Vide Bochartum, de Phoen. colon. l. 1. c. 6. extr. Et Caesium, in Caelo Astronomico Poet. p. 219. Nic. Lloydius.II.CHIMAERAurbs Epiri in Macedoniae confinio intra montes Ceraunios, la chimera, vel Chimera, inter Aulonem ad Borem, et Corcyram ad Meridiem 30. mill. pass. Item urbs Siciliae. Stephan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.